Hľadaný výraz: Mt 16,13-20, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
13 Venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens: “ Quem dicunt homines esse Filium hominis?”. 14 At illi dixerunt: “ Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis ”. 15 Dicit illis: “ Vos autem quem me esse dicitis? ”. 16 Respondens Simon Petrus dixit: “ Tu es Christus, Filius Dei vivi ”. 17 Respondens autem Iesus dixit ei: “ Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus, qui in caelis est. 18 Et ego dico tibi: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversum eam. 19 Tibi dabo claves regni caelorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum in caelis ”. 20 Tunc praecepit discipulis, ut nemini dicerent quia ipse esset Christus.

1

mail   print   facebook   twitter